Е. П. Новикова (Catharina Nouia)
QUOMODO OMNIA ITALICA A UETERIBUS GRAMMATICIS LATINIS HABEANTUR
В статье предлагается способ изложения истории работы грамматиков с материалом италийских языков. Свидетельства об италийских языках делятся на две группы: одна представляет фонетические особенности, другая демонстрирует специфическую лексику. Свидетельства первого типа встречаются в сочинениях по орфографии, жанре, восходящем к Луцилию, а второго типа - в этимологиях, многие из которых принадлежат еще поэту Невию. Кроме того, в статье даны материалы для реконструкции «Орфографии» Веррия Флакка.
Ключевые слова: римские грамматики, орфография Веррия Флакка, сабинские этимологии Варрона, италийские глоссы, италийская лексика.
1. Praefatio de Naeuio et Lucilio grammaticae ueteris Latinae fontibus
Linguae secretioris exempla apud ueteres grammaticos Latinos exstantia persaepe a grammaticis recentibus sicut monumenta epigraphica tractantur. Nonnuli hac de re disputant, cum differentias inter grammaticos et inscriptiones notant (Wallace, Joseph 1991: 92; Biville 2013). Theodorus ille Mommsen inscriptiones Italicas uerissima quidem testimonia putauit (Mommsen 1865: 9).
Guilielmus Corssen uir unice rerum Italicarum originumque poesis Romanae peritus commentationibus suis permultae gramma-ticorum interpretationes quoque pro testimoniis habuit (Corssen 1846 et al.). Scriptores autem grammaticae Oscae et Vmbrae saeculi XIX-XX p.Chr.n., ut Iohannes ille Cvetaev, primum lapidem consultabant, deinde grammaticos.
Pridem, Helge1, me quaesiuisti, quam sint multa exempla Italica apud ueteres grammaticos, immo quomodo testimonia scriptorum a lapidariis litteris differre uideantur. Adhuc eheu non habemus lexicon, quo res omnes quae nomina Italica habeant nobis ignorantibus loco suo dispositae sint. Possimus tamen uerbi gratia tres nominum locos comparare2 et omnes res quas his locis nacti simus demonstrare.
1 In memoriam Helgi illius Nikitinski (1967-2015).
2 Hic nobis lexicon Untermanni utilissimum fuit (Untermann 2000).
Animalia
Apud grammaticos quarter nomina animalium rustica tractantur:
1. lupus - hirpo-, Ipnov (Paul. ex Fest. 106 M; Strab. V 4, 2; Seru. Aen. XI 785)
2. hircus - fircus, ircus (Scaur. orth. 13, 9 K; Varr. l.L. V 97)
3. haedus - edus, fedo (Varr. l.L. V 97)
4. horda - forda (Varr. l.L. VI 15)
Testimonia inscriptionum (Tabularum Iguvinarum et al.):
1. iuvenca - iuengar (VIIb 2)
2. bos - bum (IIa 5)
3. sus - sim (IIb 1)
4. aper - abrunu (IIa 11)
5. sus gravida - kumiaf, gomia (Ia 7)
6. porca - purka, porca (Ib 27)
7. taurus - toru; turuf (VIb 43,45; Ib 1)
8. catulus - katel (IIa 43)
9. caper - kaprum (IIb 1)
10. ovis - uvem (III 8,10,12,26,31)
11. vitulus - vitlu (IIb 21,24)
12. aries - erietu (IIa 6)
13. agnus - habina (la 27)
Partes corporis ac prosecta
Testimonia grammaticorum:
1. testiculi - nefrones, nebrundines (Paul. ex Fest. 163 M; Fest. 277 L.)
2. coxendices - strebula (Fest. 313 L) Monumentis epigraphicis:
1. prosecta - prusekatu (IIa 28, III 33,35, IV 2)
2. umerus - uze (IIb 27,28)
3. scapulae - scapla (VIb 49)
4. lingua - fangvam (Ve 3/Cm 13)
5. iecur ? - iepru (IIa 32)
6. inguen - amper[s]ia (IIa 29)
7. latus - vatuva (Ia 4,13,22, Ib 3,5)
Res coctae
Ter apud grammaticos:
1. panis - caria (Placid. 25, 19 D)
2. panis - ceres (Seru. Georg. I 7)
3. circuli - (simi-)lixulae (Varr. l.L. V 107) Sexies inscriptionibus Italicis, Oscis et Vmbris:
1. farreum - farsio (VI b 2, VI b 44)
2. tuccetum - toco (Vb 13)
3. pulmentum - pelmner (Vb 12, 17)
4. fitilla - fikla (Via 56-VIIa 8 (10 раз), VIIa 54)
5. fertum - fertu (IIa 16)
6. far - far (Ve.6,8/Cp 37 (Capua); Vb 10,15; Vb 9,14)
Itaque grammatici persaepe nomina uaria inscriptionibus non commemorata addunt.
Qui igitur ueteribus grammaticis concludendi modus apparet?
De ratione uocum rusticarum (quae et Italicae) scribendarum ac uerborum antiquorum explicationibus sine quadam dibitatione grammatici ueteres Lucilium ac Naeuium exhauriebant sitientes et placita poetarum Romanorum quasi caua manu bibebant. Itaque duos fontes duosque modos concludendi atque explicandi pueros a grammaticis discere constat, quorum unus est ratio recte scribendi, alter linguae secretioris interpretatio ac uerborum originis explicatio.
Cum Lucilii Camena cognationem litterarum cantaret, fons Naeuii uerborum originationibus scatebat.
2. Camena Lucilii, siue De librorum Verrii Flacci de ratione scribendi reliquiis, quae apud Festum ac Paulum exstant
De cognatione litterarum, qua sermones rustici inter se differunt, quaestio apud grammaticos Latinos longa est. Primus uero Lucilius, qui de orthographia saturam composuit, poeta scilicet magis quam grammaticus fuit. Immo etiam Q. Terentius Scaurus commemo-randus uidetur, cuius liber de ratione scribendi primum a Henrico illo Keil, deinde a Federico Biddau (Biddau 2008) optime editus atque a Hermanno Kummrowio disputatus unicus exstat, saeculi fortasse II p.Chr.n. Alterum fragmentum saeculi II post librum Scauri de orthographia conscriptum est liber Velii Longi.
Praeter Scaurum ac Longum testimonia Festi ac Pauli de Verrio illo Flacco haberi apparet, quorum primus Henricus Nettleship meminit. Apud C. Suetonium Tranquillum legitur de grammaticis Latinis perpauca, tamen Verrium Flaccum sicut scriptorem de orthographia a Scribonio Aphrodisio insectatum esse aperte constat: «Scribonius Aphrodisius[...] docuit quo Verrius tempore, cuius etiam libris de orthographia rescripsit, non sine insectatione studiorum morumque eius» (Suet. gramm. 19).
Postquam nihil aliud de his Verrii libris a grammaticis saeculi XIX p.Chr.n. indagatum fuit, demonstrauit Nettleship exempla quaedam ex Festi et Pauli epitoma "De uerborum significatu" Flacci
librorum, ut amecus - amicus, consiptum - conseptum, distisum -distaesum, pertisum - pertaesum, et heluo quidem ab eluere dictum (Nettleship 1880: 259-260).
Quorum unum apud Lucilium exstat: «Cuius meminit Lucilius, cum ait: quo facetior uideare, et scire plus quam caeteri, pertisum hominem, non pertaesum jdicere; ferum nam genusj» (Fest. 273, 11 L). In epitoma Pauli legitur una cum distisum: «Distisum, et pertisum dicebant, quod nunc distaesum, et pertaesum» (Paul. ex Fest. p. 72). Immutatio i/e litterarum quoque apud Ennium esse uidetur: «Consiptum apud Ennium pro conseptum reperitur: consiptum clauis praefixum» (Paul. ex Fest. p. 62).
Itaque Nettleship placita Verrii de ratione scribendi ex "De uerborum significatu" sumenda putauit (Nettleship 1880: 261), sed adhuc nemo hanc rem conficere ausus est. Testimoniorum omnium genera sunt tria: testimonia uocalium commutationis, consonantium ac semiuocalium immutationis et litterarum detractionis. Permultae etiam reliquiae huius generis quasi ab antiquis dictae apud Verrium ipsum, qua ex causa fortasse apud Festum ac Paulum, patent.
De uocalium commutatione
Praeter exempla litterarum i / e atque i / ae communtationis a Nettleship tractata disputanda est profecto cognatio litterarum o / u:
1. Orcum quem dicimus, ait Verrius ab antiquis dictum Ur[a|gum, quod et u litterae sonum per o efferebant et per c litterae formam nihilominus g usurpabant. Sed nihil affert exemplorum, ut ita esse credamus: nisi quod is deus nos maxime urgeat (Fest. 202, 21 L).
2. Percunctatio pro interrogatione dicta uidetur ex nautico usu, quia conto pertentant, cognoscuntque nauigantes aquae altitudinem. Ob quam causam etiam ait Verrius secundam syllabam per o solere scribi. Mihi id falsum uidetur: nam est illa percunctatio, quod is, qui curiose quid interrogat, jpercunctarisitj, ut recte per u litteram scribatur (ibid. 214, 15 L).
3. Nonas quidam a noua Luna, quod in eas concurreret principium Lunae: alii, quod semper ante diem Iduum nonum essent; scribique ideo debere primam appellationis eius syllabam adiecta u littera (ibid. 173, 28 L).
De geminatis uocalibus apud Verrium quoque actum esse uidetur: «Pecuum, cum dixit M. Cato per casum genetiuum, a singulari casus recti formauit, quo utebantur antiqui, id est pecu, ac testu, tonitru, genu, ueru, quorum omnium genetiuus pluraliter
geminat u litteram: nunc quia dicimus ut pectus, eam quae in usu est, formam in declinationibus sequimur» (ibid. 246, 49 L).
De consonantium ac semiuocalium immutatione
1. De geminatis semiuocalibus r et l quater agitur:
1. Porigam dixisse antiqui uidentur pro porrigam, propter morem non geminandarum litterarum, ducto uerbo a porro regam. Aut si id friuolum uidetur, cum aperte ¿k toü ópéy£iv tractum sit. Sed antiqui etiam porgam dixerunt pro porrigam (Fest. 218, 45 L).
2. Parret, quod est in formulis, debuit et producta priore syllaba pronuntiari, et non gemino r scribi, ut fieret paret, quod est inueniatur, ut comparet, apparet (ibid. 233, 27 L).
3. Quod si a sollo et tauris earum hostiarum ductum est nomen antiquae consuetudinis, per unum l enuntiari non est mirum, quia nulla tunc geminabatur littera in scribendo: quam consuetudinem Ennius mutauisse fertur, utpote Graecus Graeco more usus, quod illi aeque scribentes ac legentes duplicabant mutas, semi<uocales... (ibid. 293, 29 L).
4. Torum, ut significet torridum, aridum, per unum quidem r antiqua consuetudine scribitur; sed quasi per duo r scribatur, pronuntiari oportet. Nam antiqui nec mutas, nec semiuocales litteras geminabant, ut fit in Ennio, Arrio, Annio (ibid. 355, 3 L).
2. Quinquies prima s littera uocabulis Latinis adiecta a Verrio notatur:
1. Suppum antiqui dicebant, quem nunc supinum dicimus ex Graeco, uidelicet pro adspiratione ponentes <s> litteram, ut cum idem vAaq dicunt, et nos siluas; item sex, et énxá septem. Eius uocabuli meminit etiam Luci<li>us: "Si uero das, quod rogat, et si suggeri<s> suppus" (ibid. 290, 41 L).
2. Semis, semodi<us, semuncia: qua ra->tione ex Grae<co trahuntur etiam alia, quae s> litteram pro <adspiratione eorum (ibid. 293, 45 L).
3. Strenam uocamus, quae datur die religioso ominis boni gratia, a numero, quo significatur alterum tertiumque uenturum similis commodi; ueluti trenam, praeposita s littera, [a]ut in loco et lite solebant antiqui (ibid. 313, 29 L).
4. Segesta, quae nunc appellator, oppidum in Sicilia est, quod uidetur Aeneas condidisse praeposito ibi Egesto, qui eam Egestam nominauit. Sed praeposita est ei s littera, ne obsceno nomine appellaretur, ut factum est in Maleuento, quod Beneuentum dictum est, et in Epidamno, quod usurparunt Dyrrachium (ibid. 340, 40 L).
5. Serpsi>t antiqui pro serpserit <usi sunt. Inde serp>ulae dictae, quas nunc ser<pentes dicimus ex Gr>aeco, quia illi ¿рпета, nos <pro aspiratione eorum> s littera posita, ut ££ sex, ¿пта septem (ibid. 348, 21 L).
3. Commutationem t / s et d / l bis tractauit:
1. Nauteam ait Opi>llus Aurelius, herbae <genus esse granis nigris> qua coriari utuntur, <cuius uideri a naue duc>tum nomen, quia nauseam fa<cit, permutatione t et> s litterarum interme<diarum antiquis consueta> (Fest. 165, 64 L).
2. Seliquastra sedilia antiqui generis appellantur, d littera in l conuersa; ut etiam in sella factum est, et subsellio, et solio, quae non minus a sedendo dicta sunt (ibid. 340, 45 L).
4. Unicum exemplum notissimum c / b immutationis:
1. Suburam Verrius alio libro a pago Succusano dictam ait... quod solitum sit succurrere Esquilis, infestantibus eam partem Urbis Gabinis; indicioque esse, quod adhuc ea tribus per c litteram, non b scribatur (Fest. 309, 10 L).
5. Quinque mentiones Pauli de h et f:
1. faedum antiqui dicebant pro haedo, folus pro holere, fostim pro hoste, fostiam pro hostia (Paul. ex Fest. 74, 9-10 L).
2. horreum antiqui farreum dicebant a farre (ibid. 91, 6 L).
3. horctum et forctum pro bono dicebant (ibid. 91, 14 L), a также forctes, frugi et bonus, siue ualidus (Paul. Fest. 74, 14 L).
4. hanula parua delubra, quasi fanula (ibid. 91, 25 L).
5. Fordicidis boues fordae, id est grauidae, immolabantur, dictae a fetu (ibid. 74, 1-2 L), а также horda praegnans, unde dies, quo grauidae hostiae immolabantur, Hordicidia (ibid. 91, 17-8 L).
Apud Festum tamen hac de re nihil.
6. Bis de cognatione c et q litterarum apud Festum agitur:
1. Quando[... I in XII quidem cum c littera ultima scribitur, idemque significat (Fest. 258, 38 L)
2. Et quia populi opera eas fecerat, appellauit Quiritium[.| Qui patres, qui conscripti uocati sunt in Curiam? (ibid. 254, 57 L).
7. Quater de g littera teste Plutarcho a Spurio Caruilio inuenta:
1. Quincentum et producta prima syllaba, et per c litteram usurpa<ba>nt antiqui; quod postea leuius uisum est, ita ut nunc dicimus, pronuntiari (Fest. 254, 52 L).
2. Prodigia quod prodicunt futura, permutatione g litterae; nam quae nunc c appellator, ab antiquis g uocabatur (ibid. 229, 16 L).
3. Orcum quem dicimus, ait Verrius ab antiquis dictum Ur[a]gum, quod et u litterae sonum per o efferebant et per c litterae formam nihilominus g usurpabant (ibid. 202, 20 L).
4. Nobilem antiqui pro noto ponebant, et quidem per g litteram ut Plautus in Pseudolo: "Peregrina facies uidetur hominis, atque ignobilis." et: "oculis meis obuiam ignobilis obicitur." Accius in Diomede: "Ergo me Argos referam, nam hic sum nobilis." Liuius in jVirgoj: "jornamentu inceduntj nobili ignobiles" (Fest. 174, 55 L).
De litterarum detractione
1. Nam Cloatius putat eo uocabulo significari sacrum, quo etiam leges sacratae obscataedicantur; et in omnibus fere antiquis commentariis scribitur Opicum pro Obsco, ut in Titi[n]ni fabula Quinto: "Qui Obsce et Volsce fabulantur, nam Latine nesciunt (Fest. 189, 28 L).
2. Oscos quos dicimus, ait Verrius, Opscos antea dictos, teste Ennio, cum dicat: De muris rem gerit Opscus (Fest. 198, 34 L).
3. Marspedis, siue sine r littera maspedis, in precatione solitaurilium quid significet, ne Messalla quidem augur in explanatione auguriorum reperire se potuisse ait (Fest. 161, 27 L).
4. Teretinatibus a flumine Terede dicti existimantur, et syllaba eius tertia mutata, et pro Terede Teram scribi debuisse (Fest. 363, 46 L).
Harum reliquiarum utilissimae sunt de g / gn / gg / ng litterarum commutatione, quia mentio uitii eius apud scriptores de orthographia unum uocabulum Praenestinum emendare adiuuat. Notum est tria uocabula Praenestina apud ueteres grammaticos haberi: nebrundines (nefrones, aut testiculi), medidie (meridie) et tongitio (notio). An tongitio re uera congitio, quasi uocabulum cognitionis Praenestinum a rustico uerbo *cognere (Latine cognoscere) dictum?
Michaelis de Vaan nouo originationum Italicarum a grammaticis recentibus confictarum indice significationem uerbi notionis plane incondite cum Osco tanginüd inscriptionibus patente permisceat (de Vaan 2008: 623). De Praenestino quidem uocabulo apud Festum scilicet Verrium, minime de Osco agitur. Unus enim testis potius unicus uocabuli notionis Praenestini Festus est. Qua de causa emendatio re uera non est peior mixtura significationum.
3. Camena Naeuii, siue De Sabina uerborum origine apud Varronem notata
Frederica Biville de Sabinis apud Varronem commentatione sua paucis disserit (Biville 2013: 30). Iohannes ille Collart omnia Sabina Varronis pansabinismum appellans hanc scriptoris consuetudinem facetam putare commendauit (Collart 1954: 300-301). Quo facto de fabulis Vrbis condendae, cum deberet, nihil aperte dixit.
Tamen liber Varronis de lingua Latina quintus permulta de Vrbe in se continet. Habet enim originationes uocabulorum Romae dispositae, explicationesque uerborum quibus figurae monstrantur. Figurae etiam omnino duorum generum sunt, ad fabulam pertinentes, ut 'Lacus Curtius a Mettio Curtio Sabino, qui...', et inuersionem aperientes, ut 'Iuno Lucina a iuuare et luce'. Varro utrisque generibus explicationum libenter usus est.
Persaepe apud Varronem de Sabinis ac de Oscis agitur, de Oscis quidem sicut de Atellanarum inuentoribus aut de textoribus ac pastoribus, cum de Sabinis paene sicut de ipsis Romanis antiquis. Vocabula Sabinae originis, ut Quirinus, uicus Ciprius, Februarius, Cascei, Catus, lixulae, multa et alia, semper ad sacra quaedam spectant. Itaque Sabinae uocabulorum origines sicut fabulae poeticae, uerbi gratia Naeuianae, explicantur.
De figuris, quibus ueteres Latini et ipse Latinus rex ad res appellandas utebantur, de cognatione litterarum, quae semper causa immutationis formae uocabulorum ac uerborum, immo uero de ipsa arte grammatica Latinis litteris non solum ab oratorum magistris, sed etiam a scriptoribus primae classis mandata permulta tractanda sunt, et finem huius operis uix umquam quidam ponere possit, tamen semitae in silua densa a grammaticis ueteribus tritae nobis, Helge, duae nunc esse uideantur.
Index librorum
Biddau, F. 2008: Q. Terentii Scauri De orthographia. Hildesheim. (=
Bibliotheca Weidmanniana, 6, Pars. 5). Biville, F. 2013: Le latin et les langues italiques. Linguarum varietas 2, 2344.
Collart, J. 1954: Varron, grammairien latin. Paris.
Corssen, W. 1846: Origines poesis Romanae. Berolini.
Lindsay, M. 1913: Sexti Pompei Festi De verborum significatu quae
supersunt cum Pauli epitome. Leipzig. Mommsen, T. 1865: Römische Geschichte. Berlin.
Nettleship, H. 1886: The Study of Latin Grammar among the Romans in the First Century A. D. American Journal of Philology 15, 189-214. Untermann, J. 2000: Wörterbuch des Oskisch-Umbrischen. Heidelberg.
de Vaan, M. 2008: Etymological Dictionary of Latin and the other Italic
Languages. Leiden; Boston. Wallace R., Joseph B. 1991: On the Problematic f/h Variation in Faliscan. Glotta 69, 84-93.
E. P. Novikova. How Latin grammarians deal with the examples of Italic languages?
Two ways of interpretation for the Italic glosses in grammarians' works: one way is to show phonetical varieties in orthographical texts, other way is to give examples of Italic vocabulary in Latin etymologies. One way if the way of Lucilius, other way is Naevius'. Verrius used the first, while Varro the second. The article deals with the fragments of Verrius' Orthography attested in Festus et Paulus and with the 'sabinisme' of Varro mentioned by J. Collart.
Keywords: Varro's Sabinian etymologies, Verrius' orthographia, Italic languages.