B. Maslov, T. Nikitina DE CONSTRUCTIONE GRAECA QUAE 'PRAEGNANS' APPELLATOR
Locuplentissime et eloquentissime de eo casuum usu, qui nobis curae est, disseruerunt Kuehner et Gerth (vol. I, p. 540-542). Non enim solum multa, ut solent, exempla disponunt, sed etiam brevitatem eius usus laudant ("malerische Kürze") quam poeticae quasi licentiae, in Homeri poematibus frequentissime adhibitae sed etiam universae Graecorum orationi non alienae, attribuendam ducunt. Nam quandoque aut dativum casum pro accusativo cum verbis quae motionem significant (e.g. o b' ¿v nvg! ßaAAs SvyAag) aut accusativum pro dativo cum verbis stativis (e.g. ¿pavn A7g yüysvsiog si'g obov) apud Graecos inveniant, 'praegnantem' appellant hanc constructionem. Quo nomine, quod ab aliis etiam viris mulieribusque doctis acceptum est, commode quamquam illi usus describuntur, quo modo eveniant non satis bene explanatur. Quattuor enim constructiones, quae hoc nomine complexae sunt, natura origineque discretas esse putamus.
Primum illa notanda verba, quorum propria vis, quamvis generatim stativa, accusativum motionis (allativum) vel suadeat vel postulet. In his verbis e. g. nagsfvai numeramus, cuius significationem 'pervenire' apte proferunt LSJ (s.v. 5). Quamobrem naqyaav si'g Sagbsig (Xen. Anab. 1.2.2, etc; cf. Hdt. 6.1), pace Kuehner et Gerth (vol. 1, p. 543) et Smyth (Greek Grammar, p. 368), haud potest haberi praegnantis constructionis exemplum: ad lexim enim, non syntaxim, hic usus pertinet. Nec aliter verbum palvsiv spectandum, quod frequenter cum accusativo motionis adhibitur, primum quidem apud Homerum zpavn Aig ^üfsvsiog sig obov (Il. 15.275), sed etiam apud posteriores (Hdt. 4.14, Xen. Anab. 3.4.13). Minus certa verbi IxsTsvsiv tractatio in Il. 16.574 ¿g n^Ay' ¡xzrsvo? xa! ¿g Ozriv apYvponsZav, quo loco pristinam huius verbi vim 'come as a suppliant' conservatam esse posuit Cunliffe, A Lexicon of the Homeric Dialect, p. 198 (pace Monro, Homeric Grammar, p. 190)1.
1 Huc conferendum Hesiodi Aspis 13 eg &^ßag mirsuas, qui tamen hac sententia Homerum imitari videtur (hoc ne ignoremus, in eisdem hexametri pedibus inveniri hanc sententiam ac eg n^Ay' ixirsvas in Il. 16.574).
Alterum casuum usum propriam oportet appellari praegnantem constructionem.
Intellegitur enim hoc usu motio tacite, plane autem non dicitur. Ex permultis exemplis haec pauca elegimus: ig Kvpivyv icw^ncav (Thuc. 1.110); (rovg naidag) eopa^ov ig tov xparypa (Hdt. 3.11); ravra in' aiyag ßäXXov 'ßwpev (Pl. Phaedr. 268); iipi^n ngeoßeuTig elg Aaxedai^ova (Xen. Hell. 2.2.17). Conferunt Kuehner et Gerth (vol. 1, p. 544) cum proxima sententia Germanicam 'er wurde zum Gesandten nach Sparta gewählt', nec difficile est ex aliis linguis comparanda etiam aptiora praeberi. Inest enim huic consuetudini motionem ex totius sententiae sensu exprimendi color aliquis conloquii. Hoc etiam addendum, saepius quidem apud scriptores oratione soluta usos eam inveniri, sed non apud Homerum minimeque apud alios poetas.
Hi quidem duo usus, de quibus supra diximus, accusativum casum ad verba stativa adiungunt; contrarie se haberi alios duo iam demonstrandum est.
Breviter tractamus de illa consuetudine dicendi, quae apud antiquos poetas non invenitur recentiorique eam ob rem Greacorum orationi attribuenda esse videtur: raig XomaTg iv ty yy xaranepeufuiaig (sc. vauoi'v) (Thuc. 4.14); oi iv ry vyow avdpeg diaßeßyxoreg (Thuc. 7.71); tov oopioryv epapev iv toutw nou tw ronw xaranepeuyivai (Pl. Soph. 360); oi d' iv tw 'Hgaiw xaranepeuyoTeg (Xen. Hell. 4.5.5). Haud dubium est idcirco dativum loci ad haec verba adiungi posse, quod infinitiva verba participiaque praeteriti perfecti vel plusquam-perfecti temporis, quae sola in hoc usu admissa sunt, stativas res denotant.
Postremo illae constuctioni, quae frequentissima apud Homerum invenitur, operam demus. Id satis scimus, verba T&ivai, loravai, ßaXXeiv, nmreiv ac pauca similia interdum cum iv et dativo casu Graecos iunxisse2. Illud tamen apparet omnino ignoratum esse,
2 Cf.: "L'on sait qu'en grec des verbes comme ri^n^i 'placer', ïo-rn^i 'installer', xaS-i'Çœ 'faire asseoir', fiaXXœ 'jeter', mnrw 'tomber', 3-pwoxœ 'sauter', ftalvœ 'mettre le pied sur', qui désignent un mouvement plutôt vertical qu'horizontal, admettent comme complément local tant des expressions locatives que des expressions allatives, selon qu'il s'agit de mettre en évidence la position finale ou bien le mouvement." (Cornelis J. Ruijgh. La préposition êm. Valeurs sémantiques et choix des cas. In: B. Jacquinod (ed.). Cas et prépositions en Grec Ancien: Contraintes syntaxiques et interprétations sémantiques, 1994, p. 136).
saepius hunc usum apud Homerum inveniri quam apud recentiores auctores. Hoc duobus tabellis, ad verborum ßaAAsiv et m'nrsiv usum pertinentibus, inlustretur. Quo clarius usus commutatio perspiciatur, sex corpora distinximus: (i) Iliadem, (ii) Odysseam, (iii) lyricorum quod superest, (iv) tragoedias Atticas, (v) Aristophanis (vi) ac historicorum scriptorum opera. Earum solum numerum sententiarum indicavimus, quibus motio vera describitur; eas autem in quibus ßaAAsiv 'ferire' aut m'nrsiv 'interfici' denotant atque eiusdem in uno corpore sententiae iterationes exclusimus3:
I. (¿ß-, ¿g-) ßaXXsiv
Il. Od. Lyr. Trag. Aristoph. Hdt., Thuc., Xen.
¿V sum. 12 (17) 11 (18) 6 5 0 0
SfL- 0 1 0 0 0 0
0 0 0 0 0 0
s'tg sum. 1 (3) 5 4 (5) 15 9 (15) 21 (24)
SfL- 0 0 0 3 9 9
ZÇ- 0 0 1 1 1 11
II. (¿ß-, ¿g-) m'nrsiv
Il. Od. Lyr. Trag. Aristoph. Hdt., Thuc., Xen.
¿V sum. 9 (26) 2 9 8 0 1
SfL- 1 0 0 0 0 1
ZÇ- 0 0 0 0 0 0
s'tg sum. 0 0 4 (6) 17 (18) 5 16 (19)
SfL- 0 0 1 1 0 7
ZÇ- 0 0 0 0 0 7
Haud igitur rectum ducere, sine discrimine dativo et accusativo in loco denotando Graecos uti ante quartum saeculum ante Christum natum (pace S. Skopeteas4). Hoc potius dicamus, locativum quidem casum, qui a Graeco dativo continuatur, inprimis eo etiam adhibitum fuisse, quo postea accusativus casus usus est. Quam ob rem cum paucioribus verbis tempore procedente haec constructio, quam praegnantem ideo appellare nolimus, Graecis accepta fuit, quod hac tabella explanatur:
3 In parenthesibus vero totorum numerus exemplorum indicatur.
4 Encoding spatial relations: language typology and diachronic change in Greek. STUF 61 (2008), p. 54-66.
III. Verba quae cum zv et dativo casu iungi possunt
Hom. Lyr. Trag. Hist.
ßaivsiv + - - -
+ - - -
sXauvsiv (trans.) + + - -
ßäXXsiv + + + -
nmrsiv + + + -
T&svai, ¡aravai, xaSioravai, ¡dpveiv, ¡dpvea^ai + + + +
Similiter contractus est locativus casus in lingua Paleoslavica et Paleorossica, quapropter pauca solum verba nunc cum praepositione v et locativo iuncta inveniuntur5:
IV. Slavica verba quae cum v et locativo iungi possunt:
Paleoslav. Paleoross. Nov. Ross.
iziti, v"ziti + - -
priiti, priezditi + + -
v"z"nesti, v"nesti + + -
metati + -
padati, pasti + + (+)
polagati, poloziti; postaviti; posaditi + + +
5 De hoc usu in Paleoslavica Paleorossicaque lingua vide: V. N. Toporov, Lokativ v slavjanskix jazykax, 1961 et D. S. Stanisheva, Vinitel'nyj padez v vostocnoslavjanskix jazykax, 1966.