А. Е. Кузнецов De «Scipionis» Ennii structura métrica
1. De Enniano carmine, qui Scipio inscribi videtur1, tria, quorum forma metrica servata est, fragmenta ad nos pervenerunt, eisque et nomen poetae et titulum poematis testes nostri adiunxerant.
Fr. VI v. 9 mundus caelï vastus c5nstitit silenti5
et Neptûnus saevis undïs asperis pausam dedit S5l equis iter repressit ungulïs volantibus c5nstitere amnes perennes arbores vent5 vacant Macrobius Sat. VI2, 26: Ennius in Scipione
VII 13 quaque propter Hannibalis copias considerar
A. Gellius IV 7, 2: Valerius Probus ... solius tamen Enii ver-sum unum ponit ex libro qui Scipio inscribitur
VIII 14 sparsis hastis longis campus splendet et horret
Macrobios Sat. VI4, 6: Ennius ... in Scipione
his quartum fragmentum Vahlen addidit, quod cum nomine tantum Ennii invenitur.
IV 4 vel tû dictator vel equ5rum equitumque magister est5 vel c5nsul
Paulus Fest. 507 = Annales v. 256 Skutsch
2. Cum omnes docti materiam heroicam esse accipiant, tamen de natura carminis obscura atque incerta nullum consensum nacti sunt: polymetron enim fuisse videtur, eaque ratione non proprie epicum, sed quid sldoç poeta adhibuisset alii aliter iudicaverunt . Sed Scipionem carmen tragicum non esse paene omnibus studiosis placuit eaque vicit sententia.
At nos contraria, esse scilicet Scipionem fabulam praetextam probari contendimus.
1 Enniannae Poesis Reliquiae itertis curis recensuit Iohannes Vahlen. Lipsiae, 1928, Sectio «Varia», p. 212-214.
2 L. Mueller (Quintus Ennius. Eine Einleitung in das Studium der römischen Poesie. Petropoli, 1884) multis doctis persuasit partem Satura-rum fuisse, ita M. Schantz (1896) Scipionem Panegyricum Saturis inser-tum appellare voluit. id falsum esse Vahlen ostendit: nam A. Gellium Saturas Ennii et legisse et sub titulo Ennius in satiris excerpsisse, Scipionis autem textum in promptu non habuisse constat.
A. E. Ky-meuoe,
175
Quibus in rebus rationes metricae cum sint certissimae, structuram versus 14. consideremus.
3. Legem in versibus heroicis condendis sibi instituit Ennius, ut positione tenui, quae ^iatq appellator, omnia verba in -is vel -üs desinentia s litteram abiecerint. alio modo dicas: finitiones -is et -is nusquam secundam spondei syllabam facere posse3. Hanc legem En-ius magna cum diligentia servavit, quem Lucilius secutus est , exempli causa in hoc versu:
1048 sublätus (!) pudor omnis licentiafenus refertur
Lucretius autem illam subtilitatem veterum neglexit, exempli causa: I 915 denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
Atqui in Scipionis v. 14. eadem licentia spretam legem esse videmus:
sparsis hastis longis campus splendet et horret hic concursus consonantium #spl- nos minime decipiat. nam -us# syllabam facere longam potestatem non habuerunt, quod his exem-plis probatur:
Ennius additur orator Cornelius sväviloquenti (Ann. 303 Vahlen 304 Skutsch)
Lucretius speluncäsque vel ut saxis pendentibus structäs (VI 195)5 Denique notanda est in v. 14 etiam partium orationis divisio, quae a structura versus heroici aliena est, et hunc quasi monstrum metricum esse iudices, sed - cum sine dubio Ennianus sit - non esse dactyli-cum necesse concludamus. quo dato facile verum metrum inveniri potest: sunt tres dipodiae anapaesticae, hoc est dimeter, quem monometer sequitur:
sparsis hastisi longis campus2 splendet et horret3
3 Otto Skutsch in praefatione editionis suae p. 56 (The Annals of Q. Ennius. Oxford, 1985).
4 lex in uno Ennii versu 304 V. 305 S. ore Cethëgus Marcus frangitur et in 112 casibus observatur, apud Lucilium vero in 240 casibus observatur atque in 9, quorum plerique dubii sunt, neglecta esse videtur (L. Havet. L' S latin caduc. In Études dédiées à G. Paris. 1891, p. 303-329).
5 pronuntiandum est: Cornëliû svâviloquentï, pendentibü structas, sicut omni licentia fënû refertur, — sed: sublâtûs pudor. De prosodia consonantium concursionum generaliter vide: Hoenigswald. A Note on Latin Prosody: Initial s-impure after short vowel. TAPhA. 80, 1949, p. 271280.
monometer autem forma adonii concinatus est, quam maxime usita-tam in tragoediis Senecae esse scimus. etiam crebrae inter pedes incisiones metra anapaestica indicant.
Erat igitur Scipio fabula praetexta. nam cum aliorum metrorum var-ius usus esset, anapaestos tantum in scaenica et Graeci et Latini po-etae accipiebant. coniuncti anapaesti cum septenario (vv. 9-13) sunt et eam societatem in alia Ennii praetexta Ambracia inesse videmus. versum 4., qui certus heroicus est, de frustulis Scipionis movendum esse dicam, nisi Otto Skutsch rationibus historicis fretus iam eum libro VIII. Annalium adiudicavit.
4. Paucis de fortuna v. 14. dicendum est.
(a) Hunc Lucilius saturae vituperandi causa inseruit teste Servio (ad Aen. XI 601).
Lucilius veterem poetam irridens, Ennium dicere "horret et alget" debuisse monuit, et Lucilii textum maxima probabilitate Marx hoc modo restituit:
1190 <sparsis hastis longis campus et> horret et alget
notandum est a Lucilio non structura hexametri sed delectus ver-
borum irrideri.
(b) Postea grammatici, qui fontibus Vergilianis quaerendis studebant, Scipione Enniano usi sunt et v. 14 pro exemplari Aenidos v. XI 601602 tractaverunt:
huc conuersus et huc; tum late ferreus hastis horret ager campique armis sublimibus ardent. qua de re videas peraeter Servii commentarium supra laudatum etiam Macrobii Sat. VI cap. 3sqq.
Idem Macrobius nostrum fr. VI. ut fontem v. Aeneidos X 100-103 proposuit.
(c) Scriptores rei metricae eum versum heroicum, qui per singulos pedes verba terminatur, indecentem fore (VI 71, 25 GLK) docebant, idque genus versus vitiosi unoQQvfyov appelatum est. cum eius vitii exemplis opus esset, tamen notissimo illo, qui si dactylicus, aperte unoQQvfyov fuisset, Scipionis versu non utebantur, sed hunc fictilem proposuerunt6:
Pythie Delie te colo pröspice vötaque firma Itaque etiam tardioribus saeculis verum (scilicet non heroicum) versus 14. metrum non ignoratum esse suspicamur.
6 primus, ut videtur, G. Hermann v. 14 Scipionis quaestioni de vitiis verxus heroici adiunxit: Elementa Doctrinae metricae. Lipsiae, 1816, p. 343.